HISTORIA EVANGELICA

CAPUT XCVII: Quod missi ut tenerent Jesum admirabantur verba ejus

#Joan. I

Miserunt ergo principes et Pharisaei ministros, ut comprehenderent eum. Et ait Jesus: Quaeritis me, et non invenietis, et ubi ego sum, vos non potestis venire. Quasi dicat: Tales non accedetis ad me, sed post resurrectionem multi volent invenire me, si fieri posset corporaliter, et non invenient, fide tamen invenient. Et dicebant quidam: Hic est vere propheta. Alii: Hic est Christus. Cumque rediissent ministri ad pontifices et Pharisaeos, et dixissent ministris: Cur non adduxistis eum? responderunt: Nunquam sic locutus est homo, ut iste loquitur. Et increpabant eos Pharisaei dicentes: Nunquid, et vos seducti estis? Quis principum et Pharisaeorum credit in eum? Et ait Nicodemus: Lex nostra non judicat quemquam, nisi prius audierit ab ipso. Credebat, quod si patienter illum audirent sicut ipse fecerat, similes ministris fierent. Et dixerunt ei: Nunquid et tu Galilaeus es? id est a Galilaeo seductus. Scrutare Scripturas: a Galilaea non surgit propheta.